Psalms 34

CASS. Incipit ab oratione pro utraque parte pugnae, cum commemoratione culpae, et erat unicuique quod meretur, ostendens quanta tulit ab adversariis, et poenas quae eis pro iniquitate restituuntur. HIER. Armis hostes percutit, scuto nos protegit. Scutum alibi dicit: arma nos sumus, quia ut nos ab eo, ita ipse armatur de nobis. AUG. Vel, anima Christi, quae hostes debellavit, quae nihil agit nisi Deus pugnet de ea. Fac me habere arma, doctrinam, miracula. Constantiam. Fac uti acceptis. Me, qui modo sum in obscuro, clarifica ita evidenter, ut concludas et convincas, ne habeant quid oblatrent: et dicas animae ita, ut omnes sciant quod salus ei; contra hoc, quod illi: Psal.III. AUG. Framea est anima justi. Abundantibus justis, framea effunditur, dum vita coruscat: unde concluditur hostis non habens de nobis male loqui. ID. Prophetia est non optatio, vel hoc de convertendis. . ID. Prophetia: vel eo modo, quo Deus facit, justo judicio, non amaro animo. CASS. A Deo dissoluti, ut nec invicem cohaereant, quos divina gratia non humectat. . CASS. Vel in bono, veritatis, quam peccator ignorat. Id est, abscondita mors, scilicet Christi. Ne scilicet suis sceleribus relinquantur. Bonum quo a malis cohibeantur. Id est, ex ipsa morte. AUG. Non in alium, sed in eum, quem tetenderunt. Nemo enim malus, qui non prius sibi noceat. CAS. Praemissa spe boni et gaudio, enarrat quam maligne erga benignum agat. AUG. Quo nihil suavius: nec defecit, qui omnia fecit: ipsum ergo pete, et in illo habebis omnia. Carnales non habent verbum laudis et confessionis, quia infirma apud te penitus silent; sed fortia, te magnum laudant et tremunt. ID. Omnis fortitudo mentis, quia hoc alius dicere nequit, scilicet: o Domine, quis? etc., quasi nullus, quia ipse solus eripuit: CASS., AUG. Genus humanum quia mortale; quia in sudore quaerit panem; quia, de pura sapientia dejectus, tenuem et umbratilem habet rationem. CASS. Dictis calamitatibus hominis, ne ipse Christus alienus ab eis videatur, passionem suam exponit. AUG. Peccata sunt, etc., usque ad sed non committendo. ID. Cum ego attulissem fecunditatem, ipsi retribuebant sterilitatem: ego vitam, ipsi mortem retribuerunt; ego honores, ipsi contumelias; ego medicinam, ipsi vulnera. In ficu maledixit Dominus, ubi cum quaereret fructum non invenit, sed folia: sic in Synagoga verba non facta; unde: ID. Caro, cilicium, propter similitudinem carnis peccati. CASS. Ut dixit: Matth. 10.; ita ejus oratio, Judaeis non accepta, ad eum rediit. AUG. Sinus est secretum, in quo orare jubemur. Secretum vero Christi, divinitas, ad quam orat humanitas. etc. Casus pro casu. Quasi: de proximo et fratre nostro, ita mihi complacebam, id est, de eorum affinitate gaudebam, qui me insequebantur. Ecce gratia pro odio, beneficium pro laesione. AUG. Hoc dicere convenit propinquanti ad Deum, et gaudenti, qui placet Deo, quasi fratri et proximo. CASS. Alii interpretes, Cum haec omnia facerem, tamen nolebant converti; et tamen cum nollent converti, sic humiliabar, id est, dolebam, sicut pater lugens filium. etc. Cum pie contristor, Judaei impie laetantur. CASS. Dissoluti, visis miraculis in passione, tamen prae duritia Vel, per totum orbem: tamen id est, poenituerunt. Vel, id est, divisi: alii dicunt quod bonus est, alii non. AUG. Quae capiti in cruce facta, corpori ubique fiunt. Mos saevitiae, quando ratio deficit, dentibus frendet: et quod vult, tacens ostendit. In oratione finit haec: ID. Quando videbimus vindictam de eis qui nobis insultant. CASS. Unica est anima Christi, quae sola immunis a peccato. AUG. Jam de fructu praemittit confessionem totius Ecclesiae: inde precatur, cum commemoratione culpae, confusionem persecutorum et exsultationem fidelium. ID. Repetit de passione, ut de poena eorum addat. CASS. Quoniam vicissim se tacitis nutibus admonent ad decipiendum et tentandum. CASS. Id est, dum loquerentur pacifice. Id est, exitialiter. Cogitat enim quis dolum qui non vult occidere: sed isti sic cogitabant, quia interficere volebant. ID. Prius annuentes, cogitantes dolos dilataverunt os suum, libera et aperta voce mortem inclamantes: Crucifige, crucifige. ID. Hoc dicitur, quando aliquid in memoriam revocare volumus: vidisti quoniam crudeles, ne sileas, ne differas dare sententiam. ID. Reddendo nomen super omne nomen, ut ego intensus immerito. Ibid. Poena similis sceleris, sed non causa: martyrem enim non facit poena, sed causa. ID. Quae in se est, vel quam ei dedit. CASS. Magis defleant, quam gaudeant implesse mala. AUG. Devorantur incorporati. CASS. Potius erubescant in clarificatione resurrectionis, et revereantur, id est, timeant poenas. Qui erubescit, actus suos propria existimatione damnat: sed potest erubescere qui non habet reverentiam; ideo addit: ut conversionem notet. Reverentia est timor Domini cum amore. Pudore, quasi cilicio poenitentiae et veste lugubri. contra audaciam quam habuerunt furentes; contra impudentiam falsitatis, ut his illa curent. ID. In spemagna fidelium finis, sicut alii de passione. Illi dicunt, euge animae suae quae laetitia fugit, isti non suae animae, sed vota ad Deum convertunt, et in ejus laudibus, non in se, suam laetitiam ponunt, quae est perpetua. AUG. Hoc fiat, et mei praedicatores ex studio nuntiabunt te justum, qui promissa implesti, et omnia universaliter in quibus laudandus. CASS. Lingua ejus meditata est justitiam, quando Novum Testamentum populis praedicavit.
Copyright information for VulgGlossa